4
4
4
4
4 documenti
4
4 emigrazione
4
4
4
4
4
4
4
4
4
4
4


 




 

 



DANTE MARROCCO

 

SUL DECRETO D’INFEUDAZIONE DI PIEDIMONTE A PROSPERO COLONNA

 

Arti Grafiche Ariello, Napoli 1965

 

 Il decreto d’infeudazione di Piedimonte a Prospero Colonna è conservato nel museo civico di Piedimonte (Caserta). È un fascicolo in carta bambagina, di sei fogli, quattro dei quali e un quarto del quinto sono scritti.

È una copia trascritta dai Registri della Sommaria, dal quinto Quinternione, foglio 77. La scrittura è un corsivo frettoloso, in cui l’interpretazione è resa a volte difficile più che dalle abbreviazioni paleografiche, da particolari flessioni usate dallo scrivano Sebastiano Sergio.

La copia fu richiesta dai Gaetani. Essi, dopo l’incendio del castello da parte spagnuola nel Luglio-Agosto 1504, erano ormai privi di un archivio locale che documentasse i loro precedenti diritti di dominio. Fondi col suo archivio era anch’esso definitivamente perduto. Non restava che avere almeno copie legali.
 

Ecco il testo:

 Nos Ferdinandus Dei Gratia Rex Aragonum, Siciliae citra et ultra farum, et Hyerusalem, Valentiae, Mayoricarum, Sardiniae, Corsicae, Comes Barchiononae, Dominus Indiarum maris Oceani, Dux Athenarum et Neopatriae, Comes Rosilionis et Ceritaniae, Marchio Oristani et Gociani et administrator et Gubernator regnorum Castellae, Legionis, Granatae pro Ser.ma Regina Joanna filia nostra carissima, universis et singulis presentium seriem inspecturis tam presentibus quam futuris. Regium profecto munus est, et a preclaris sepe practicatm per excellentem, aliqua virtute viris, et a quibus aliquod insigne meritum accepissent, illis oppida quedam huiusmodi que prestantissimorum virorum dicuntur premia, impartiremus. Sic etenim fides augescit, sic amor et egregia pietas in Principes confirmari solet, sic denique ad alios etiam fidelitatis invicem, et beneficentie diffunfuntur exempla: resolventes igitur sepe numero nostre mentis in acie, ac considerantes instinctum prudentiam optimamque animi disositionem Illustris viri Prosperi Colimnae traiecti Ducis Fundorum Comitis, Consiliari fidelis nostri dilecti, ac optima, et grata plurimum ac accepta servitia, nobis, et Predecessoribus nostris, in Regno nostro Sicilie citra farum, prestita, compensa per eum in omni eventu, et oportuis temporibus, nullis sue persone parcendo periculis, laboribus, et expensis guerre prestat ad presens et prestiturum speramus de bono semper in melius; continuatione laudabili, inducimur erga eum af gratiam liberalem. Quapropter, tenore presentium, de certa nostra scientia, deliberare, et consulto, ac ex gratia speciali, motu quidem proprio, et mera liberalitate, eidem Prospero, eiusque heredibus, et successoribus in perpetuum damus, donamus, tradimus, concedimus et elargimur terram Pedimontis, terra Cajvani, Comitatum Murconii, cum suis terris et locis. Vd: terram S. Georgii, et terram S. Marci delli Cavoti de Provincia Terre Laboris, que fuerant Honorati, et Jacobi Gaetani, ac enim terram Corigliani, et Acrii, de Provincia Calabrie Citra, que fuerunt Berardini de Santoseverino olim Principis Bisiniani, terram Diani et Laurini de Provincia Principatus Citra, que fuerunt Antonelli de Sanctoseverino, olim Principis Salerni, seu Roberti eius filii, et terras Acquavive et Bitetti de provincia terre Bari, que fuerunt Andree Mattei de Acquaviva olim Marchionis Bitonti, omnia nobis, et fisco nostro devoluta, et ad nostram Curiam spectantia, propter notoriam rebellionem contra nos, et statum nostrum per eos publice et notorie perpetratam. Quoniam ipsi Robertus et Berardinus de Sancto Severino, Andreas Mattei de Acquaviva, Honoratus et Jacobus Gaetanus, hostiliter contra nos, statumque nostrum pugnaverunt quos tenore presentium nostros notorios hostes et rebelles decernimus, et declaramus, et propterea dicta eorum bona nostro R. Fisco adscripsimus, et applicavimus, prout harum serie adscribimus, et applicamus que per nostros milites stipendiaros ad nostram dicionem et potestatem fuerunt reducta, cum suis castris et fortelliciis, villis, hominibus, vaxallis, vaxallorumque redditibus, feudis quaternatis et inquaternatis, feudatariis, et subfeudatariis, domibus, possessionibus, vineis, olivetis, castagnetis, ortis, terris cultis et incultis, montibus, planis, et silvis, fidis et diffidis, molendinis, baptinderiis trappetis, venationibus, defensis, forestis, passagiis, gabellis, dohanis, plateis, scandagiis, juribus, dirictibus, bajulationibus, et banco iustitie, et cognitione primarum et secundarum causarum civilium, criminalium et mixtarum, aliisque juribus, jurisdictionibus, actionibus, sub ligio dominio ad dictas terras, castra et loca quomodolibet spectantibus, et pertinentibus, tam de jure, quam de commendatione rerum exercitio jurisdictionis ipsius. Ad habendum siquidem, tenendum, possidendum, recepiendum, alienandum et ex illis disponendum, prout, et quemadmodum eis videbitur, et placebit, nostris tamen adsensu et beneplacito reservatis. Et nihilominus pro favorabili, prosecutionis effectu, donationis, traditionis, concessionis huiusmodi in eundem Prosperum, eiusque heredes et successores, omnem actionem utilem, directam, pretoriam civilem et mixtam, ac in rem prescriptam in, et super terris predictis eorumque fortelliciis, baiulatione gabellis, mero mixtoque imperio, et gladii potestate, cognitione dictarum causarum, juris ac juribus et pertinentiis suis omnibus, et singulis vigore huius nostri privilegii, de eadem certa nostra scientia, et gratia speciali, transferimus, concedimus, donamus, et penitus elargimur, reservantes auctoritatem ad ea que nobis et nostre Curie ratione majoris Dominii debuerint. Ita quidem quod dictus Prosper et predicti sui heredes et successores iam dictas terras, et castra, et loca cum omnibus et singulis antedictis in feudum immediate, et in capite a nobis et dicta nostra Curia ac heredibus, et successoribus nostris teneant et pssideant, nec ultra alium in superiorem et dominum, preter nos, et heredes et successores nostros supradictos, exinde recognoscant, servireque propterea teneantur et debeantur, nobis predictis, nostrisque heredibus et successoribus de dicto feudali servitio quod idem Prosper in nostra presentia constitutus prestare et exibere, et facere nobis prefatisque nostris heredibus et successoribus suis vicibus obtulit et promisit. Investientes proinde prefatum Prosperum pro se, et dictis suis heredibus, et successoribus de presenti donatione, concessione et gratia per nostrum anulum ut moris est. Quam investituram vim, robur, et efficaciam vere, realis et effectualis donationis, concessionis, et assignationis dictarum terrarum, castrorum, et locorum, cum omnibus et singulis antedictis volumus, et decernimus obtinere : pro quibus quidem bonis, castris et locis ab eodem Prospero ligium homagium nostris manibus recepimus, et fidelitatis debite juramentum, legibus, juribus, constitutionibus, Regnique capitulis et rescriptis, ac aliis quibuscumque contrariis seu contrarium forsitan disponentibus, et presertim que concessiones, et alienationes bonorum feudalium fieri prohibent, quibus, et unicuique ipsorum ex nostra scientia certa, et dominica potestate derogamus, et derogatum esse volumus, necnon quibuscumque donatinibus, promissionibus, privilegiis, scripturis, albaranis, alienationibus, quibusvis aliis personis, forsitan factis, et faciendis de dictis terris cum quibusvis clausulis, et expressionibus verborum, non obstantibus quoquomodo, etiam si specialiter requirent expressiones speciales, quas et que si et in quantum huiusmodi nostre concessioni, alienationi, et donationi, refragarenti, et obstiterent, de dicta certa scienti nostra, et potestate dominica cassamus, inritamus, et annullamus, quarum ne tenores sic pro expressis et specifice declaratis haberi, ac si de verbo ad verbis, ac si de eisdem expressa, et specialis mentio facta esset, volumus, atque iubemus. Quapropter ut ea omnia illum, que, volumus sortiatur effectum, prefate Ser.me Regine Joanne Castelle Legionis Granate, et Principis Gerunde, Archiducisse Austrie, Ducisse Burgundie, et filie nostre carissime gubernatricique generali in omnibus Regnis et terris nostris, post felices et longos dies nostros, immediate heredi, et legitime successori intentum nostrum aperientes, sub paterne benedictionis obtemptu dicimus, et rogamus ; Illustri nostro locumtenenti generali, et Vice Regi in dicto nostro Sicilie citra farum regno, spectabilibus magnificis dilectisque Consiliariis, et fidelibus nostris, sacro nostro Consilio, et eius Presidenti, magno quoque Camerario, Justitiario, regenti, locum tenenti, et Presidentibus nostre Camere Summarie, ceterisque aliis officialibus, et subditis nostris, sindicis et Universitatibus, et hominibus quocumque officio, titulo, authoritate, et dignitate fungentibus presentibus, et futuris, maioribus et minoribus, constitutis et constituendis, eorumque locatenentibus, et unicuique ipsorum, ad quos, seu quem spectabit, presentes quibus pervenerint seu fuerint quomodolibet presentate, precipiendo mandamus sub ire, et indignationis nostre incursu, penaque unciarum auri mille nostris inferend Erariis a transgressoribus eorumdem, quatenus forma presentium per eos, et unumquemque ipsorum diligenter actenta, et in omnibus inviolabiliter observata, illam exquequantur, et observent, exequi, et observari faciant, atque mandent per quoscumque, iuxta sui seriem, continentiam, et tenorem pleniores, et contrarium non faciant aliqua ratione, sine causa si dicta Ser.ma Regina nobis obediat, ceterique vero Officiales et homines nostri subditi iram et penam predictas cupiunt evitare. In cuius rei testimonium presentes fieri iussimus nostro negotiorum Sicilie citra farum sigillo impendenti munitas. Datum in oppido Medine del campo 28 die mensis Novembris 8 Indictionis anno a Nativitate domini millesimo quingentesimo quarto. Regnorum nostrorum videlicet Sicilie ultra farum anno vigesimo septimo; Aragonum et aliorum vigesimo sexto, Sicilie autem citra farum et Hierusalem secundo. Post datum volumus quod dictus Prosper eiusque predicti heredes et successores teneantur infra annum nostrum privilegium presens in quaternionibus predicte nostre Camere Summarie in eodem regno transcribi, et particulariter annotari, ut inibi suis vicibus de predictis plena informatio habeatur. Datum ut supra. Yo el Rey.

 

Vidit Malferius Regens. Et pro locumtenente Protonotarii.Vidit generalis Thesaurarius. Dominus Rex mandavit mihi michaeli perez de mazan. In privilegiorum Rg. Folio a t. 110 presentatum et annotatum die Maij 1505.

Extracta est presens copia a suo originali Registro Regie Camere Summarie quinternionum quinto folio 77 in quo facta collactio per me sebastianum sergium, ipsius Regie Camere scribam et dictorum quaternionum detemptorem de verbo ad verbum concordat meliori tamen semper salva. Et ut in ea maior fides adhibeatur Mag.us Magister actorum dicte Regie Camere subscripsit, et signavit ut fuit consuetum citra tamen preiudicium litis pendentie, quo ad subscriptionem Magistri actorum acederet.

Datum Neapoli in eadem Regia Camera die ultimo.

  

***

 Il documento fu emanato a Medina del Campo nella Vecchia Castiglia, il 28 Novembre 1504, 8° Indizione, e presentato e annotato nel Reg. Privilegiorum, al foglio 110, il 9 Maggio 1505.

A Parte questa trascrizione, il decreto è conservato nell’archivio di palazzo Colonna in Roma a Piazza SS. Apostoli, alla collocazione III – B – XXXVI – n. 59. Lì è l’originale, firmato da Ferdinando il Cattolico, come si è detto. Inizia con “Nos Ferdinandus”, e dopo i titoli dice: “Regium profecto munus est…”. Senonché è intestato a Fabrizio, non a Prospero. Con esso il Re concede i feudi del marchese di Bitonto, Andrea Matteo di Acquaviva, dichiarato ribelle.

 

***

 

Gli antagonismi fra i Colonna e i Gaetani (o Caetani) erano di vecchi data. Forse proprio per questi conosciuti antagonismi, ben due volte i feudi confiscati ai Gaetani erano stati dati alla Casa rivale, il 20 Maggio 1487, e definitivamente da Re Ferdinando il 15 Novembre 1504. Chi aveva perduto tutto era proprio il parente della Casa aragonese, Onorato Gaetani, figlio del diseredato Pier Berardino, nipote di Onorato, marito di Lucrezia di Aragona. Era stato il settimo ed ultimo conte di Fondi della sua casa.

Senza entrare in una dettagliata narrazione della vita del condottiero Prospero Colonna (1452-1523), Gran Contestabile del Regno, per le cui notizie si rimanda ad opere specializzate sosteremo su un momento della sua vita, fra il 1501 e il 1507, un periodo ricco di fatti di vasta risonanza, e che anche per la storia locale del Medio Volturno, c’interessa da vicino.

Col consenso del Re Federico III, i due cugini Fabrizio e Prospero erano passati al servizio della Spagna. Siamo nel 1501. Sotto quella bandiera avevano combattuto e vinto a Cerignola, al Garigliano, a Pontecorvo. A Barletta avevano fatta la scelta dei tredici italiani alla notissima “disfida”… Il riconoscimento di tanto fedele e valoroso servizio non era mancato. Fabrizio nel 1504, e 1507 veniva confermato nei feudi di Abruzzo, riceveva molte altre terre in Terra di Lavoro, e gli si riconosceva in perpetuo l’assegno già concessogli da Re Federico.

Dal suo canto, Prospero nel 1504 era fatto signore di Fondi, Traetto ed altre terre, nel 1505 aveva Caramanico.

Lo storico della sua Casa Prospero C., chiarisce che Re Ferdinando, il 15 Novembre 1504, donò a Prospero Fondi, Traetto, Acquaviva, Ambroscio, Morandolo, Itri, Campello, Sperlonga, Monticello, Campodimare, Imola, Pastene, Castelforte, Schiggio, Castelnuovo, Fratte, Spiro, Castellonorato; e con altro decreto dello stesso mese investiva Fabrizio e i suoi eredi di Alba, Tagliacozzo, Castellana, Turo, Casamassima, e Cassiano in Terra di lavoro, e Acquaviva, Torano, Conteguerra, Carrapole, Santomero, Belante, Palo, Morello, Tortoreto, Monterone, Musciano, Gugliermo, Montepagano, Murro, Notarisco, Guardiaumana, Castelvecchio, Casteltrasmondo, Tripatone, Corciano, Rupe S. Andrea, Bassiano, Castagna, Camucciano, Bisenzo, Appignano, Castiglione, Montesitto e Cellino in Abruzzo. Ma qui non c’è Piedimonte e gli altri feudi di cui parla la copia in esame. E più oltre il Colonna dice che in data 14 Giugno 1507, il Cattolico aggiunse Atessa, Tornareccio, Archia, Villa S. Maria, Montepiano, Civita di Borello, Fallo, Rossello, casteldelgiudice, Pescocostanzo, e Citra. Ma neanche fra questi è Piedimonte.

Perciò ci dovettero esser due decreti il 15 Novembre, uno per Fabrizio coi beni degli Orsini e degli Acquaviva, e uno per Prospero con alcuni beni, fra l’altro, dei Gaetani, e due decreti il 28 Novembre, uno per Fabrizio, coi feudi sopra elencati, e no per Prospero, quello di cui si pubblica qui il testo.

E l’originale? È sbagliata la collocazione nell’archivio Colonna? O manca?

Quanto al contenuto il decreto non esce dalle comuni formule di concessione, tranne che per quanto riguarda il valoroso patrizio le cui lodi son veramente meritate.